sēmina mollit humus validō praetincta venēnō, et crēscunt fīuntque satī nova corpora dentēs, utque hominis speciem māternā sūmit in alvo 125 perque suōs intus numerōs conpōnitur īnfāns nec nisi mātūrus commūnēs exit in aurās, sic, ubi visceribus gravidae tellūris imāgō effecta est hominis, fētō consurgit in arvō, quodque magis mīrum est, simul ēditā concutit arma. 130 quōs ubi vīdērunt praeacūtae cuspidis hastās in caput Haemoniī iuvenis torquēre parantīs, dēmīsēre metū vultumque animumque Pelasgī; ipsa quoque extimuit, quae tūtum fēcerat illum. utque petī vīdit iuvenem tot ab hostibus ūnum, 135 palluit et subitō sine sanguine frīgida sēdit, nēve parum valeant ā sē data grāmina, carmen auxiliāre canit sēcrētāsque advocat artēs. ille gravem mediōs silicem iaculātus in hostēs ā sē dēpulsum Martem convertit in ipsōs: 140 terrigenae pereunt per mūtua vulnera frātrēs cīvīlīque cadunt aciē. grātantur Achīvī victorēmque tenent avidīsque amplexibus haerent. tū quoque victorēm conplectī, barbara, vellēs: obstītit inceptō pudor, at conplexā fuissēs, 145 sed tē, nē facerēs, tenuit reverentia fāmae. quod licet, adfectū tacitō laetāris agisque carminibus grātēs et dīs auctōribus hōrum. Pervigilem superest herbīs sōpīre dracōnem, quī cristā linguīsque tribus praesignīs et uncīs 150 dentibus horrendus cūstōs erat arboris aureae. hunc postquam sparsit Lēthaeī grāmine sūcī verbaque ter dīxit placidōs facientia somnōs, quae mare turbātum, quae concita flūmina sistunt, somnus in ignōtōs oculōs ubi vēnit, et aurō 155 hērōs Aesōnius potītur spoliōque superbus mūneris auctōrem sēcum, spolia altera, portāns victor Iolciacōs tetigit cum coniuge portūs.